:






Malum in realitate Plotini






 

Consecro hoc cum

magna caritate NN

 

Conor interpretationem realitatis comprehendere Plotini, sed oportet fateri, quod philosophia Plotini et eius interpretatio mali simul ineffabiles et incomprehensibiles sint. Propterea non possum concipere profunditatem rationis atque doctrinae philosophicae Plotini. Quid est malum ( )? Et quales sunt eius radices et elementationes? Conabimur enim invenire responsum talis quaestionis et quidem per multitudinem obstaculorum et multiplices rationes Plotini comprehendere aenigmam mali et lucere hoc ineffabile factum. Scilicet, percontatio de causis et elementationibus mali erat et ante Plotinum, diversi philosophi, videlicet, inveniverunt suum responsum talis aeternae percontationis. Per exemplum, Empedocles dixerat amorem causam boni et odium causam mali ( ), atque postea Epicurus dixit omnia bona et mala in sensu ( ). Monstratum erit postea, quomodo Plotinus dederit creativam interpretationem philosophiae Platonis et fecerit novam realitatis imaginem et creaverit admirandam picturam mundi. Scilicet, doctrinae Platonis et Plotini habent inter se magnam communitatem, et philosophiam Plotini licet nominare creativum et admirabile commentarium ad creaturas Platonis. Sed necesse est indicare, quod Plotinus habeat influentiam aliorum philosophorum. Vixit in altera aetate, et, scilicet, eius speculatio mundi distincta est a philosophia filii dei Apollinis

Quaesitione causarum et principiorum mali noster magnus et verus adiutor erit homo. Hic est in medio finiti entis, continenter sentit agitationem omnium graduum realitatis. Omnes hi gradus in hoc, in homine, admirando modo continguntur et tanguntur. Ei habent nexum in homine, et hic gestat eos in se. Homo nam conservat omnem pluralitatem realitatis et habet in se omnes eius partes et gradus. Veritatis et scientiae gratia speculabimur mundum attente oculis hominis. Certe, quaesitio loci hominis in realitate vero monstrabit nobis hac realitatem diversis partibus et adiuvabit invenire et comprehendere radices et causas mali nostri mundi. Sed primum debemus dicere hoc, quod ubique. Quid nos complectitur? Juxta nos ens finitum, et in principio nam debemus id concipere. Hoc autem est, secundum Plotinum, natura corporum ( ), vel corporalitas ( ). Corporalitas secundum malum est. Participat quia maximo malo materiae.

// // ( natura corporum quomodo participat materiae, // secundum malum), dicit Plotinus /Enn., 1.8.4/. Et in his verbis consideratur affirmatio profunda: mundus sensibilis (vel mundus corporalitatis) tristi modo participat infimo et pessimo gradui realitatis materiae. hoc autem magnum et primum malum est. // (materia enim est et causa debilitatis animae et causa mali // ipsa mala et primum malum) /1.8.14/. Hoc magnum malum gravat () corporalitatem, implet eam exitabilibus agitationibus et morbis atque dat ei tumultum, damnum et diritatem. Sic Plotinus arbitratur unam partem realitatis primum et absolutum malum esse. Sic grassamur ad conscientiam occultarum mali causarum et fontes mali. Materia producit interitum, calamitates et metus, atque ea est causa et exordium vitiorum, patientiarum et interituum. Materia apparet nobis indigesta unitate, non habente gradus et partes. Ea extra omnes mensuras, formas et terminos, extra rationem, bonitatem et pulchritudinem est. Nomina eius nomina tantum negativa: (immensitas), (infinitum), (invisibile), (semper egens), (semper interminatum) et (insatiatum). Plotinus utitur tantum talibus terminationibus, negatio quarum non agat claritatem ad materiam. Terminus ( ), mensura ( ) et species ( ) sunt in aliis regionibus, sed non in materia. Appellata negatione materia remanet ad nos aenigma. Ea est pessimus gradus realitatis, sed non tantum: quin etiam et materia gradus occultissimus realitatis est. Omnis percontatio de tali materia oppetet sua via infinitum et invisibile obstaculum. Hoc obstaculum nullum dicit de hac materia, et remanemus apud nihil. Hoc nullum est incomprehensibilitas et tota ignorantia. Materia est extra nostrum sensum. Possumus neque contingere, neque tangere eam manibus. Materia incorporalis (), ac non habet corpus. Ea extra omnes affirmationes extra omnes terminos et omnes mensuras. Eius nomina nomina vacua: immensitas ( ) tantum negatio omnis mensurae ( ), infinitum () negatio omnis finis ( ), semper interminatum ( ) negatio omnium terminorum essendi et cogitationis. Et insatiatum () est indicatio eius inegestationis et intestini tumultus. Hic gradus realitatis manet in unica regione, quae aliis regionibus incomprehensibilis sit. Secundum Plotinum, materia perfecta paupertas ( ) est. Haec paupertas nullum habet. In ea non datur affirmatio, ac ea vacua et extra rationem est.

 

*

Videamus scalam realitatis et picturam mundi Plotini. Post Platonem arbitratur altissimum ( ) realitatis, et hoc altissimum unum ( ) vel primum unum ( ) est. Doctrinam hac Plotinus invenivit in dialogo Platonis Parmenides. Certe, ratio Plotini simplex et vera est: realitas, habens primum, debet simul habere et ultimum. Si altissimum unum tantum ( ) est, debet esse et infimum ultimum ( ). Si apex realitatis est, debet esse et fundus realitatis. Scilicet, primum et ultimum debent simul esse. Multi philosophi ante et post Plotinum dixerunt apicem omnium. Arbitrati sunt realitatem habere essendi supremum gradum absolutum. Diversi philosophi putabant hoc altissimum gradum summam caritatem, supernam bonitatem, excelsam pulchritudinem, omnipotentem voluntatem, infinitam intelligentiam et totam vitam. Eorum opinio erat sic: hoc absolutum fecit, facit et facet omnibus benignitatem. In Graecia nam erant diversae speculationes huius miraculi et sacramenti objecti, et (apex omnium) multis hominibus differentia videbatur. Omnium apicibus erant, per exemplum, Homeri Absolutum (Juppiter supremus meditator); Heracliti (unum sapiens) ac (segregatum) sapiens; Aristoteli divina (intelligentia intelligentiae). Omnes philosophi viserunt apicem diverso modo et habuerunt unicum conceptum apicis.

Majestas Plotini eius doctrina altissimi et infimi est. Hic philosophus dat nobis profundam et veram probationem doctrinae altissimi et infimi, et haec ratio nam habet veritatem, firmam ordinem et claram pulchritudinem. Inquaesitione de altissimo uno, Plotinus percontatus est de ultimo, et conceptus Plotini de ultimo gradu realitatis videlicet habet ordinationem et certam veritatem.

 

*

 

Altissimum Unum prima hypostasis Absoluti est. Id est atque prima potentia ( ) /5.4.1/ et secundum suam unitatem consummatio simplicitatis est simplicissimum () /2.9.1/, sed simplicitas Unius et simplicitas aliorum inter se distinguuntur, ac simplicitas Unius non est simplicitas multitudinis.Unum est bonum, sed sub specie causalitatis et causarum. Unum bonum est ad multum, ad aliud, per exemplum, nostrum mundum, sed non ad se ipsum. Ipsum Unum, Unum-ad-se, Unum, ponitum extra omnes, super -ens, transcendens et existentiam, et esse, et realitatem, et cogitationem, et intelligentiam, et benignitatem est. Unum ultra essentiam ( ) /1.7.1/, unum ultra ens ( ) /5.1.10/ est (non est super- est!), quoniam Unum superet omnem esse (etiam summum et excelsum esse). Unum ultra realitatem ( ) /1.7.1/ est, quoniam superet omnem realitatem, non egeat ea et super omnes formas realitatis sit. Unum ultra mentem et intelligentiam ( ) /1.7.1/ Unum (Primum) non cogitat ( ) /3.9.9/. Id non eget intelligentia ( ), intellectibili (), intelligente (). Altissimum Plotini super -ens et super -intellectualis potentia est. Haec potentia habet neque materiam, neque imaginem, neque formam, neque intelligentiam, neque esse. Non eget atque cogitatione, existentia, formis, bonitate et realitate.

Scientiae philosophiae Plotini gratia et harum aenigmarum debemus investigare omnen realitatem cum magna diligentia Videamus primum omnem cosmogonicum processum, pinctum Plotino.

*

Totus cosmogonicus processus Plotini potest monstrari sic: super -ens Unum secundum suam superplenitudinem ( ) /5.2.1/ (abundantiam vel exuberantiam), secundum copiam potentiae ( ) /6.8.10/ transfluxit in multitudinem et multum. Plotinus nominat hoc summum processum excessum ( ) et videt in eo profundam cardinem, magnam actionem et principialem actum omnis realitatis. Excessus ( ) Unius ad multitudinem poeticus et simul bonus actus est. Unum (super -ens Unum) creat, gignit realitatem et implet eam bonitate, ratione, pulchritudine, forma, ordine, vita et existentia. Scilicet, Unum secundum Animam omnium creavit et mundum sensibilem. Superna divina potentia utitur alio, indivino elemento. Suo bono actu divina potentia reformaverat et implevit spiritu hoc elementum, atque postquam creavit elemento nostrum mundum sensibilem (), visibilem () et corporalem (). Hic excessus ( ) est simul fuga absolutae unitatis, Unius, ad se ipsum (fuga solius ad solum) /6.9.11/. Praeter hoc aeternum, superaeternum, inprincipialem et infinitum processum in realitate, pincta Plotino, est atque aliquid ultimum ( ). Unum non dat ultimo creativam, efficientem et bonam virtutem, et ultimum semper manet extra datas excessu Unius ad multum rationem, harmoniam, pulchritudinem et benignitatem. Eo ipso, videlicet, ultimum, absoluta privatio pulchritudinis, verae existentiae et rationis, habet neque creativam, neque bonam potentiam. Sed non tantum. Ultimum habet neque mentem, neque rationem, neque harmoniam, neque terminum. Ultimum enim hoc possit tollere et solvere aliud. Extra universalem hierarchiam ultimum est etenim sub ea. Id non est sequentia bonorum et creativorum principiorum Unius. Non: ultimum extremus comes prologi in caelis est, qui extra legem sit. Immo, ultimum extra processum (vel excessum) Unius erat, est et erit. Id nihil capit ab excessu Supremi et eius benignitatis, ac una et sola lex ultimi profunda et firma negatio est.

Plotinus adunat materiam et ultimum, et ad Plotinum mala materia et ultimus gradus realitatis aequalitas sunt. Materia Plotini ultimum existentia, ratione et creativa potentia est. Nihil habet ea. Materia extra excessum Unius et legem est, pulchritudo, amor, vita et ratio non contingunt eam. Etenim multitudo ( ) (clara platonica probatio imperfectionis) extra materiam est. Hic infinitus, immensus et invisibilis gradus negat omnes terminos et terminationes, ac materia capit neque multitudinem, neque multa, neque partes, neque finitatem. manet extra omnem realitatem et pessimus gradus universitatis est. Habet neque leges, neque ordinationes, neque pulchritudinem, neque benignitatem, neque Deum, neque deos, neque harmoniam Existentia eius falsa et exitabilis est, quoniam habeat conatum ad interitum et terrorem. Omnis eius actus conatur destructionem facere, et mala materia dat tantum mortem, cruciationem, interitum et deformationem omnium terminorum.

Sed cur Bonum, apex realitatis et fons excessus, non contingit ultimum? Cur Unum non dedit ultimo bonitatem, ordinem et rationem? Cur potestas et omnipotentia Unius non creaverunt id? Hoc autem est aenigma. Inveniemus responsum huius percontationis profundae ac aenigmae, et investigabimus omnem realitatem, et concipiemus multiplices nexus omnium eorum graduum, et invisemus totam universitatem Plotini, et comprehendemus locum hominis in mundo.

 

*

 

Malum, tractatum hoc modo, non habet personam, quoniam mala materia non sit persona. Tale malum, videlicet, neque Deus, neque semideus, neque homo, neque vivum, neque bestia est. Plotinus non puto fontem mali hominem esse, et graecus philosophus arbitror absolutum et verum malum non habere antropomorphem imaginem. Enneades Plotini dicunt absolutum malum manere sine persona. Verum exordium et profunda elementatio mali sunt neque in corporalitate, neque in vivo. Primum et absolutum malum non potest sentiri sensu, quoniam noster mundus non sit materia. Mundus sensibilis ( ) corporalitatis latus comprehensibile est. Plotinus enim dividit materiam et corporalitatem. Hae inter se dustinguuntur, et materia nocet corporalitati, ac corporalitas patitur materiam.

Duo inferni gradus realitatis, inferior et infimus, habent igitur talem imaginem:

 

=

=

 

corporalitas = secundum malum

materia = primum malum.

 

Mundus sensibilis et corporalitatis malus est, sed malus minus. Homo intra corporalitatem est, et haec corporalitas centrum est, in quo contradictorii et oppositi tractus realitatis continenter tangantur. Eo ipso mundus corporalitatis participat pessimo gradui realitatis. Is gravatus malo ultimi et pessimi gradus et habet exitabilem materiae actum.

Sed ens finitum, (essentialiter nunquam ens)Platonis Timei, participat atque altioribus gradibus realitatis bonis, pulcheribus, divinis. Hi gradus altiores impleti ratione, existentia vera et divina pulchritudine! Propterea noster mundus fert in se simul vestigia boni et mali, supremi et infimi, caelestis et terreni, spiritualis et materialis. Participatione omnibus talibus, occulto infinito malo materiae et mundo intellectibilium incorporalium eidorum, noster mundus conatur locare in se id, quod non possit locari harmonia. Scilicet, Plotinus scivit doctrinam Platonis participationis ( , , ), et, secundum philosophiam Plotini, gradus participationis ideali et bono atque enim gradus participationis absoluto malo et pessimo inter se intexuntur. Certe, et homo participat altioribus ac inferioribus gradibus realitatis simul. Eo ipso in sola re (vel in solo homine) simul sonant et apparent vestigia perfectionis, pulchritudinis, aeternitatis et veritatis atque manifestationes occultae energiae materialis malae. Sed quomodo quaeque pars nostri universi portat in se tale diversum? Quomodo homo conservat in se talia contradictoria et opposita? Cur pulcher flos, per exemplum, alba rosa, simul participat perfectae pulchritudini et malae materiae? Gignit hic nexus boni et mali communitatem mali et boni? Non. Participatio entis finiti malo et bono non gignit aequalitatem mali et boni. Sed Plotinus putat ens finitum (mixtum ex bono et malo) esse. Praesens homo est intra hoc mixtum ens, in quo termini beneficii et maleficii, vitii et boni continenter corrumpantur. Ens finitum apparet mixtura indigesta, et omnis pars finiti entis habet simul bonum et malum. Omne fragmentum mundi ethica duplex aenigma est. (Scilicet, omnis philosophia Plotini indicatio duplicationis incerti finiti entis est. Videlicet, hoc finitum ens simul et continenter aenigma ethica et aesthetica atque sempiterna aenigma essendi et cogitationis est. Mundus corporalis multiplex, paradoxus et ubique implicatus est, ac in hoc mundo semper dominantur inaequalitas, adversitas et tumultus.) Plato dicit salvantem divinam pulchritudinem ( ) /dialogus Symposium/ et scit verum contactum animae hominis et divinae pulchritudinis posse tollere tranquillitatem hominis ac cursum vivendi, invenire inaccesibiles fontes hominis et aperire mirabiles profunditates animae.

Plato arbitratur veram communicationem animae et transcendentis improvisam extremam actionem esse. In ea aperitur sacramentum et ostenditur miraculum alacritas. (Hoc dictum, per exemplum, in dialogis Symposium, Ionus, Phaedrus.) Plotinus quidem videt atque pessimum gradum realitatis in totis nudutate, infinitate et immensitate ad finitum ens terribilem vicinitatem et horribile periculum esse. Hoc ens finitum potest simul et continenter portare neque gravitudinem malae materiae, neque praesentiam verorum et aeternorum . Ad corruptibile et finitum ens hoc autem impossibile est, quoniam fraus et veritas, caritas et odium, ordo et inordinatio ad nostrum ens finitum magna impossibilitas sint. Praesentia idealitatis ac praesentia mali gignunt tumultum adversitatis, sed, scilicet, malum materiae atque divina caritas inter se infinito modo distinguuntur. Infinita, certe, differentia datur malae materiae et bonae pulchritudinis , ac inter cardinem absoluti mali (materia) et cardinem absoluti boni (Unum) infinita distantia est. Ad nostrum naturam corporum hae differentiae gravum periculum sunt, quia haec continenta contagio duplex cum absoluto bono et absoluto malo necessitate producat pravitatem, seditionem et tumultum animae. Contra id voluntas hominis conabitur impetrare firmitatem et certitudinem suas et obliviscetur exitabilem tortuositatem finiti entis.

 

*

 

Graecus philosophus invenit ad nostrum mundum contradictoria nomina. Eo ipso mundus hic simul caverna ( ), et secundum malum ( ), et locus iniuriae ( ), et felix deus ( )! Et tale diversum manet in eo simul! (Hae verba Plotini sonant in tractatibus De descensu animae in corpora et Quod sunt et unde mala.) Si mundus corporalis secundum malum et deus felix sit, felix deus malus sit? Sed quomodo id potest esse in philosophia, indicante tantum benignitatem, bonitatem, felicitatem et sapientiam deorum? Ad Plotinum haec pictura non est inepta et absurda. Sic, noster mundus secundum malum et simul felix deus est. Anima omnium, Venus, dedit nostro mundo bonitatem et divinum. Ea creavit omnia viva, inflavit eis vitam ( ) /5.1.2/. Haec Venus monstratur in omnibus in toto mundo, omnibus rebus ut vultus in multis speculis ( ) /1.1.8/. Coram eo mala materia gravat mundum corporalem et dat ei calamitatem, vitia et malum. Hoc non est contradictio haec dualitas non est obstaculum. Mundus contra suum malum divinus est, sed divinitas universitatis non tollit corporale malum nostri mundi. Conceptum divinitatis mundi, scilicet, iam erat prius in Timeo Platonis. Necesse est indicare Timei universum (aut mundum) deum sensibilem ( ) esse. Sed Plato bene scit atque calamitatem mundi, in quo ubique dominentur mala. Mala mortalem naturam et hoc locum concelebrant per necessitatem ( ) /Theaetetus/, dicit Socrates, et arbitratur unicam fugam ( ) a malis imitationem ac similitudinem dei esse. Conceptus Plotini aequalitatis universi et dei potuit gigni actu philosophemae Numenii, Numenius nominat mundum tertium deum ( ), creaturam ( ) dei creatoris et creaturandum ( ).

 

Novitas Plotini doctrina dualitatis universi, et miranda paradoxalitas finiti entis primum apparet in relatione talis finiti, mortalis entis ad bonum et malum.

Noster mundus aliquid mixtum ex malo et bono, hoc est conceptus mortalis et corruptibilis entis Plotini. Consideramus gradum materiae gradum vacuae et malae negationis, mundum corporalitatis paradoxum esse. Eo ipso materia causa inertiae et debilitatis est, producit continenter impotentiam corporis, pravitatem mentis et vanitatem conatuum animae. Materia atque elementatio adversitatis omniun rerum est. Debemus percontationem ponere de exordio, primordio et elementatione paradoxalitatis duplicis mundi et impetrare veritatem. Cur ens finitum plenum continenter et simul malo et bono? Quid est principium talis mixturae? Si finitum ens Platonis tantum // // (simulans se gignatio), aliquid (se gignens) et (se corrumpens) sit, si finitum ens habeat neque rationem, neque plenitudinem essendi, si mortale ens sit secundum suam possibilitatem suae similitudinis et suae imitationis ad verum, aeternum mundum , si nostrum sensibile universum (umbra et similitudo) et (similitudo intellectibili) sit, haec autem radix paradoxalitatis universi sit? Ens finitum, existens , (secundum participationem) vero, aeterno enti mundo, est false et non absolute. Propria qualitas nostri entis imperfectio, atque logicum et essentiale absurdum invenitur in hac imperfectione. Tortuositas viarum, corruptio et depravatio universi incumbunt enim falsae et exitabili imperfectiae essendi, et licet dicere fraudem nostri entis (et nostrae vitae!) immanem essentiam vivendi mortuorum esse. In corruptibili et imperfecta existentia talis entis celantur et absconduntur omnes essendi calamitates et logica obstacula. Secundum conceptum Platonis, noster mundus (adeuntes et abeuntes omnium aeternorum entium imitationes, excusae ineffabili et admirabili modo) est. Scilicet, percontabimini de hoc, quod veletur in eis verbis. Quid rationem essendi id indicat? Radex finiti entis conatus ad imitationem verae, pulchrae et aeternae existentiae est. Ens finitum imitatur esse, sed non habet esse. Mortale universum quaerit similitudinem aeternitatis atque ordinis altioris mundi, sed non impetrat eam. Hoc autem ptofunda et permanens calamitas nostri entis est. Finitum ens non est, sed participat essendo, eo ipso esse finiti entis cleptum participatione essendo est. In Timeo Plato dicit omne mortale et corruptibile ens essentialiter nunquam ens ( ), excusum ( ) esse. Scilicet, hoc excusum ratione essendi infinite inferius suo signo sua specie. Excusum post signum est excusum non est, sed participat existentiae. Apud malam materiam hic conatus potest poni bona actione, sed apud veram realitatem eidorum, ultra -temporalem et aeternam is tumultus, deformatio et via ad interitum est.

Graecus philosophus invenit in corporalitate tres exitabiles totalitates. Id est pars-totum, mixtum et falso comprehensibile fatum. Hae totalitates regunt in finito universo, et ubique in mortale ente videntur earum vestigia. Pingamus in toto has totalitates!

*

 

Pars totum

In corporalitatis mundo omne fragmentum finiti entis pars est. Haec pars ( ), manens circumplicata aliis partibus, secundum suam partitatem non potest nominari libera, sed habet egestatem. Corporalitas, partitas et egestas sunt profundae cardines finiti entis atque imperfectionis talis entis. Plotinus arbitratur eas morbos immanentes esse corporalitatis. Partitas ponit limitationem partibus, obstaculum libertatis, felicitatis et vivendi hominum. Ducit omnem tantum ad bellum, adversitatem, interitum, pulverem et mortem. Unica lex (iniuria) corporalis mundi permanens pugna et tumultum est. Corporalitas opponit se sibi ipsi suis partibus, opposita sibi suis partibus intra se. Corpus hominis quoque pars corporalitatis est, secundum suum corpus homo opponitur partibus corporalibus ac ex necessitate semper manet in bello, pugna et adversitate. // // // (pars non suppeditat sibi // et // ex necessitate adversum alterum alteri) /3.2.2/. Realitas corporalis firmatur circa hominem torquibus depravatis partibus. Hae partes habent neque egestatem, neque ordinem, neque amorem, neque pulchritudinem, neque harmoniam. Depravatio est propria, profunda qualitas omnis partis pars depravatur ab aliis partibus, non scit totum et extra totum et ordinem totius est. Manet et remanet in diversitate, tortuositate egestatis et adversitate tumultus atque corruptionis. Omnia contra omnia, omne corporale vivit partitate, propterea egestate, propterea adversitate, propterea pugna. Omnis mundus corporatitatis est arena, in qua eveniant severum bellum et permanens rixa malarum partium. Ubique dominantur extensio et dirumptio Videlicet, tota egestas gignit vitia, peccata, iram, iracundiam, invidiam et odium. Ineluctabilis egestas producit malum corporum, et partes non possunt invenire remedium contra id. (bellum partium) necessaria condicio existentiae (pseudo -existentiae) corporalium entium in finitate est. Sicut infinitam catenam, partitas tractat prorsum deformationem, interitum et mortem omnium corporalium. Conatui hominis ad veritatem id est magnum obstaculum, ac impetratio ipsitatis intra gradus corporalitatis semper frustra est.

 

*

 

 

Mixtum

 

Omnia in nostro ente finito non tantum segregata partitate, sed atque inter se mixta sunt. Ad hominem, videntem cursantem et mobilem mundum, existentia mixtorum fragmentorum talis mundi gignit naturalem percontationem interrogationem de principio individuationis rerum. Quomodo alterum distinguitur ab altero? Ubinam manent termini corporalis universi? Quid sunt diversio et differentia rerum? Ubi ponentur fines fragmentorum ac partium realitatis? Quid est proprietas vera existentiae? Et quomodo possunt inveniri et servari unitas atque ipsitas hominis? Interrogationes milia

In gradu corporalitatis mortalis et finiti absunt viae ad identitatem et veritatem hominis, et mundus sensibilis non potest dare nobis responsum talis profundae percontationis. Hoc gradum Hospes in Politico Platonis nominat (corporalitatem mixturae), et haec mixtura totaliter et identidem negat omnes formas, aequalitates, firmitates et ordinationes. nunquam inveniemus viam ad fontes verae ipsitatis et firmae unitatis hominis. In ea turbantur mixti gradus essendi, ac , capta totalitate aut partibus, animae hominis obstaculum est. Eo ipso natura mortalis ponet duas vias, partitatem et mixturam, quae tollant desiderium animae identitatis et conatum hominis ad ipsitatem. Videlicet, partitas et mixtura falsa exordia et exitabiles sequentiae mali sunt. Aequalitas hominis et corporalis realitatis, mixtura vel adversitas hominis et naturae corporalis partitate tantum errores et universalis fraus sunt. Quoniam partitas trucidat, negat, tollit, opprimit et dividit, atque mixtura solvet, perdidit unitatem existentiae hominis et miscet sine persona, ratione et ordine. Duae hae viae propellunt hominem ad falsam affirmationem se cum mala corporalitate et prohibent impetrationem rationis vivendi. Homo, cedens talibus viis, cadet in stagnum inferni regni aut erit intra tales, qui .

Antagonismus hominis-corporis et naturae corporalis monstratur in pugna hominis-corporis-partis cum aliis corporalitatis fragmentis. Corpora circa hominem non sunt verus locus animae, atque conceptus affinitatis mundi umbrarum et hominis falsus conceptus est. Id autem magnus error, ac Enneades inveniunt certa et firma verba, quae nominent mundum sensibilem locum iniuriae ( ), cavernam ( ) et dicant obstaculum ( ) esse, stantem in via ascensionis animae ad verum intellegibile (). Essentia, omnis noster mundus et tota corporalitas unum magnum obstaculum sunt, et anima hominis, (casa) ex supernis locis, manens in caverna corporalis universi ac ens sub custodia sui corporis, identidem debet pati exitabilibus et falsis actionibus atque (esse in malo corporis).

 

*

 

Falso comprehensibile fatum

 

Tertia totalitas enti in nostro mundo homini totalitas falso comprehensi et comprehensibilis fati est. Secundum Plotinum, fatum ( ) potest nominari neque cardine irrationabilis et alogae corporalitatis, neque actione participationis finiti entis malae materiae, neque ipso malo. Plotinus agnoscit existentiam fati et providentiae ( ), sed eius percontatio de fato est percontatio de nexu et complexu causarum ( ). Fatum non est unica elementatio causalitatis, sed connexio causarum habet in se multiplicem differentiam atque variam diversitatem, et juxta fatum est, per exemplum, liberum arbitrium hominis et eius potentia electandi boni aut mali. Conceptus Plotini de ascensione animae ex caverna ad solem et veram vitam conservat rationem liberae voluntatis hominis et judicii post mortem. Graecus philosophus arbitratur abundantiam ( ) necessitatis fatisque tollere fatum et nexum causarum; et Plotinus scit conceptum talis abundantiae exitabilem errorem hominis esse. Libera electio animae est clara et vera confutatio omnipotentiae fati. Eo ipso, totalitas et indeterminata dominatio fati ubique falsum obstaculum ascensionis animae ad intellectibile atque profunda et infesta fraus est. Connexio, nexus, plexus et complexus causarum semper juxta casum et liberam electionem ( ) hominum sunt.

 

*

 

Plotinus praefert investigare hominem diversis lateribus. Graecus philosophus scit causas deformationis et pravitatis hominis in praesente situ animae esse. Corporis vinculum ( ) mortalitate tollit animam, manentem in sepulcro corporalitatis, atque homo dicit cum finito finita lingua. Plotini interest concipere subsistentiam finiti entis et locum hominis intra tumultus universi rerumque, sed, scilicet, hic locus non potest comprehendi sub specie fixorum conceptuum.

 

*

In radice essendi- ubi hominis cubant discordia et controversia animae et corporis, et omnis apetitio concipere rationem vitae, essendi, amoris et pulchritudinis tantum vanitas est. Plotinus provocat hominem ad ascensionem ( ) ab umbris nostri mundi ad supremum, intellectibilem, divinum et aeternum mundum et scit obstaculum viae sursum in medio subsistentiae praesentis rerum et hominis. (communitas) animae et corporis hoc obstaculum et hic hostis est. Causa talis communitatis casus animae hominis libera voluntate (aut libero arbitrio), festinantis audacia a Deo et aliis animis ad falsam independitatem; vel consilium divini iudicii Minois regis et eius adiutorum.

 

*

 

Hoc autem lata et varia pictura philisophiae Plotini et eius notionis originis mali. Scilicet, non possimus concipere et comprehendere tortuositatem omnis rationis Plotini; et nequimus investigare profunditatem eius doctrinae mali. Sed arbitramur Plotinum nobis dare et invenire firmum venenum contra corporale malum et de meliore nobis spem donare.

finis

 


:

mylektsii.su - - 2015-2024 . (0.044 .)