Студопедия

Главная страница Случайная страница

КАТЕГОРИИ:

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Columna vertebrarum






(Elementa anatomiae humani corporis. Loder. Mosquae. Rigae. Dorpati. 1823)

Columna vertebrarum s. spinalis composita est ex quattuor et viginti vertebris: ex septem vertebris colli, duodecim — dor­si, quinque lumborum.

Incipit haec columna ab atlante et desinit ad os coccygis, quod etsi ad pelvim quoque pertineat, tamen una cum osse sacro ad spinam dorsi referri debet.

Omnium est vertebrarum, ut in eis adsit corpus (quod deest soli atlanti) et arcus cum suis processibus, atque foramen ad medullam spinalem transmittendam.

Junguntur vertebrae inter se et cum vicinis ossibus per ligamenta. In feminis corpora vertebrarum paullo altiora et processus transversi ac spinosi tenuiores sunt, quam in viris.

Tota vertebrarum columna in bene conformato corpore, si a latere inspicitur, non sequitur lineam ad perpendiculum recta, sed linea serpentis in modum flexa descendit. Mediae enim col­li vertebrae, anterius prominentes, cervicem posterius nonnihil excavatam sistunt.

Vertebrae dorsi arcum priori oppositum constituunt, cuius concavitas (quae maxima est in regione vertebrae septimae et octavae) anteriora versus, convexitas retrorsum spectat; hinc in levem quendam gibbum in superiore dorsi regione assurgunt. Opposita huic ratione vertebrae lumborum anterius, hoc est, ad abdommis cavum sensim prominentes, et cum osse sacro promontorium facientes, inferiorem dorsi partem concavam reddunt. Denique os sacrum et coccygis, quae concavitatem anterius efficiunt, regionem natibus interpositam elevando, gibbum in ulti­ma parte spinae dorsi producunt.

Тексты для самостоятельной работы и подготовки к контрольным работам.

Costae

(Elementa anatomiae humani corporis. Loder. Mosquae. Rigae. Dorpati. 1823)

Costarum, quae laterales thoracis partes occupant, numerus in utroque latere plerumque est duodecim, raro tredecim, rarius undecim. Sunt autem vel verae, vel spuriae. Verae s. legitimae vocantur, quarum cartilagines sterno adhaerent, earumque numerus esse solet in utroque latere septem, rarius octo; reliquae quinque (vel quattuor), quarum cartilagines nec ster­num osseum nec cartilaginem ensiformem attingunt, spuriae s. illegitimae nominantur. Harum superiores tres, cartilaginibus suis longitudine sensim decrescentibus, proxime sibi accumbunt ita, ut quasi inter se confluere videantur; ultimae duae, brevissimae, et inter se et a superioribus magis distantes, tenuis membranae e multis ligamentulis connexae fibrarumque muscularium, ope copulatae, mobiliores sunt, ideoqu fluctuantes dicuntur. Omnes costae eatenus se invicem aequant, quatenus in singula costa discernere licet corpus, extremitates, cartilaginem, ac su­perficies et margines.


Поделиться с друзьями:

mylektsii.su - Мои Лекции - 2015-2024 год. (0.005 сек.)Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав Пожаловаться на материал