Главная страница Случайная страница КАТЕГОРИИ: АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника |
Deliberandum est saepe, statuendum est semel. Dictum — factum. Dura lex, sed lex.Стр 1 из 2Следующая ⇒
II Romulus urbi, quam condere in ammo habebat, locum maxime idoneum delegit. Neque enim earn ad mare admovit, neque in ostio Tiberis fluminis constraxit. Homines, qui tales urbes incolunt, diu ibi non manent. Romulus autem urbem Romam in ripa fluminis, quod in mare influit, po-suit. Incolae urbis a mercatoribus omnia emere possunt, quibus egent, et en reddere, quibus redundant. Ill Finitimus erat Romanis populus Sabinus. Ad eos Romulus, quia Romani uxores non habebant, misit legates. Legati autem societatem et conu bium novo populo petebant. A Sabinis legatio non accepta est, ludibrium etiam additum: «Quaerite vobis alias uxores, nostras filias vobis non damibus». Irritavit ea injuria Romulum. Itaque bellum ortum est et Sabini cum magno exercitu ad Romam venerunt. IV Tarquinius Superbus fuit Romanorum rex ultimus, qui cives superbe el crudeliter tractabat, ob eamque rem Roma expulsus est. Romani in ejus locum duos consules creaverant. Ita Romae res publica constituta est. Tar quinius, ira incensus, ad Porsennam, Etrascorum regem, conmgit eiusquc auxilium imploravit. Rex autem ingentem exercitum contra Romanos duxil V Apud Graecos et Romanos multi et clari oratores erant. In numero oratoram Graecorum Demosthenes, in numero oratoram Romanorum Cicero erat. Cicero non solum clarus orator, sed etiam scriptor fuit. Ciceronis li-bros libenter legimus; vos quoque orationes et epistolas ejus legetis. Ciceroni res publica magnae curae erat. Adversarii tamen Ciceronem exilio multaverant. Marce Tulli Cicero, quam misera fortuna tua in exilio erat! VI Caesar in eis libris, qui Commentarii de bello Galileo dicuntur, et de bellis, quae cum populis Gallorum et Germanoram Romani diu gerebant, et de moribus institutisque eorum scribit. Tacitus quoque, ille rerum scriptor Romanus, in libro suo de origine, situ, moribus ae populis Germaniaedicit. Galli maxime Mercurium, post hunc Apollinem et Martera et Jovem colunt. Germani in deoram numero eos solos ducunt, quos vident: Solem et Vul-canum et Lunam. VII Pleraeque Gallorum gentes a lulio Caesare victae erant. Una tamen gens, cui nomen erat Arverni, diu Romanis resistebat. Regulus eorum erat Vercingetorix, dux summae fortitudinis, qui multis proeliis defessus intra moenia Alesiae fugatus est. Dum autem Caesar ad oppidum omnibus cum copiis tendit, moenia a Gallis firmabantur. Mox Caesar advenit et oppidum obsidere statuit. Castra extra moenia a Romanis posita sunt et oppidum extero muro cinctum est, unde Caesar cotidie moenia oppugnabat, sed neque impetu capere neque tormentis delere poterat. Itaque obsidio multos menses pro-ducebatur; tandem autem obsessi cibo et aqua carebant. Mox omnes in forum convocati sunt. Turn quidam e principibus Gallorum consilium dedit: «Nullum cibum habemus; si cibus nobis paratus non erit, infantes nostras edere nos oportebit». Vercingetorix tamen Gallos id facere vetuit. Turn principes arma Romanis dedere constituerant. Ei, qui vi et armis capi non poterant, fame victi sunt. Vercingetorix Gallique Caesari se dediderant. Quorum multi quidem extemplo occisi sunt; ceteri cum Vercingetorige in vincula conjecti sunt. Proximo anno Romam adducti sunt; ibi Caesar eos triumpho duxit; deinde miseros capite damnavit.
Латинский язык для юристов VIII Hannibal, postquam civitatem Sanguntinorum, socioram populi Ro-mani, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparare consilium coepit. Ex his unum in Africam misit, alteram cum Hasdrabale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam a Gallia seiungunt, gentes AlpTcas concidit. IX Hannibal ad Alpes venit, quas nemo unquam ante eum cum exercitu transierat. Itinera munlvit, suas copias traduxit et in Italiam pervenit. Ter cum Publio Cornelio Scipione manus conserait terque eum profligavit. Deinde Apenninum transit. Sed in hoc itinere gravi culoram morbo affectus est, et postea nunquam dextro bene usus est. De diebus et mensibus Antiquissimus Romae temporibus annus non in duodecim menses, ut nunc, sed in decern menses divisus erat. Cui rei testimonio sunt nomina mensium, quorum ultimus December, id est decimus, appellate. Primus ani mensis erat Martius, qui a deo Marte nomen suum traxit, secundus mensis erat Aprilis, tertius — Majus, a nomine Majae sive Ma-jestae antiquissimae Italorum deae appellatus, quam illi sicut ipsam terram matrem colebant. Quarto mensi nomen Junius ftiit, quod nomen Junoni deae Jovis conjugis debebatur. Quintus autem mensis Quintilis appellaba-tur, sextus — Sextilis, septimus — September, octavus — October, nonus — November, decimus, ut jam pridem diximus, December. Postea Romani mensem Quintilem in Gaji Julii Caesaris honorem Julium nominaverant, mensem autem Sextilem — Augustum, in Octaviani Augusti imperatoris laudem. Numa Pompilius secundus rex Romanorum annum in duodecim menses ad cursum lunae descripsisse narrate duobus mensibus Januario et Feb-ruario eum augens. Totus annus trecentos quinquaginta quinque dies habebat. Cum autem luna tricentos dies singulis mensibus non expleret deessentque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalarios menses Numa instituit, qui modo illis interponerenta annis. Haec res cum arbitratu pontificum fieret, saepiusque menses intercalarii ab iis subierentur, fasti prorsus turbati sunt. Itaque Gajus Julius Caesar anno quadragesimo sexto ante aeram nostram annum ad cursum solis accomodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dieram esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Primus anni mensis nunc Januarais fuit, secundus — Febraarius. Primus cuiusque mensis dies Kalendae appellabatur, quintus — Nonae, tertius decimus — Idus. Mensibus autem Martio, Sextili, Majo et Octobre Nonae fuerant septimus, Idus — quintus decimus mensis dies. Menses anni tricenos aut tricenos singulos dies continebant, mensis autem Febraarius duodetriginta aut undetriginta dies. Postea mensis in septimanas dividi coeptus est. Dies septimanae fuerant haec: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Mercurii dies, Jovis dies, Veneris dies, Saturni dies, quae nomina etiam nunc in fastis multoram populoram manent. Dies in duas partes dividebatur: alteram a solis ortu usque ad occasum, alteram a solis occasu usque ad ortum. Torus dies viginti et quattuor horas continebat. De Romulo et Remo romae conditoribus Titus Livius reram scriptor Romanorum in libris suis, qui «Ab urbe condita» appellantur, fabulam de Romulo et Remo, a quibus Roma condita est, narrat. Fama est Nupitorem Albae Longae regem ab Amulio, fratre suo, regno privatum esse. Amulius, fratri invidens, ejus nepotes in flumine demergi, matrem autem eoram in carcere custodlri jubet. Sed regis ministri, qui infantes in flumen proicere debent, regi non parent et pueros parvulos in fluminis ripa ponunt. Turn lupa, quae forte ad flumen venit, pueros parvulos invenit et lacte suo nutrire coepit. Postea ei, a Faustulo pastore regio inventi, uxori ejus educatum traditi sunt. Paulo ante legebamus Romulum et Remum a pastore regio inventos uxori ejus educatum traditos esse. Itaque pueri inter pastores educabantur et paulatim adolescebant. Adolescentes in silvis et montibus vicinis cum aliis juvenibus venabantur et multas bestias feras necabant. Interdum Romulus et Remus etiam latrones, qui in eis locis pastores infestabant, aggredieban-tur et praedam, latronibus ademptam, inter pastores dividebant. Sed ipsos aliquando latrones aggressi sunt et Remus a latronibus captus ad Amulium regem puniten adductus est. Faustulus pastor regius jam antea suspicabatur nepotes ipsius Numitoris regis a se in Tiberis flumunis ripa inventos esse, sed nulli id aperiebat. Nunc autem arbitrate Remum magno in periculo esse et Numitori et Romulo rem narrat. Turn Romulus cum amicis suis Amulium aggreditur et rege occiso Remum fratrem liberat. Quo liberato nepotes regnum Numitori avo reddunt.
Numitore mortuo urbem novam condere statuunt. Itaque in Palatino colle, qui haud procul a Tiberi situs erat, arcem parvam ponunt. Controversia inter fratres orta Romulus Remum fratrem suum occidit urbemque novam a suo nomine Romam nominat. De magistratibus Romanorum Principatus magistratuum Romae in manibus consilium erat. Consules erant magistratus annui; consulibus erant imperium et potestas; praeterea consul erat judex et pontifex maxlmus. Item ordinarii magistratus alii erant. Praetor urbanus jus inter cives dicebat. Quaestores aerarium curabant. Censor censum agebat. Postea autem officium censoris erat etiam peccata civium contra bonos mores notare atque senatum legere. Aediles curam aedium, postea curam ludoram tenique curam annonae habebant. Extraor-dinarii magistratus Romae erant dictator, magister equitum, decemviri, tribuni militum consulari potestate. De servis Romanorum Conditionem servoram Romanorum, quorum multi, in urbibus externa-rum terrarum empti aut bellis capti, in Italiam tracti erant, malam fuissc constat. Tristior, quam sors servoram urbanorum, erat sors eoram, qui in ludis gladiatoriis exercebantur, aut, catenis vincti, agros dominorum colebant. Notum est servos, cradelitate dominorum adductos, se liberarc temptavisse; secundo jam ante aeram nostram saeculo eos, Euno duce, bel-lum paravisse scimus. A rerum scriptoribus Romanis cognovimus Spart-acum Thracem primo ante aeram nostram saeculo cum plurimus servis e ludo gladiatorio effugisse et, magnis copiis undique coactis, exercitibus Romanis terroris et perniciei plenos fere duos annos fuisse. De Spartaco Spartacus, genere Thrax, quondam militiam Romanam secutus est, deinde, ex captivo gladiator factus, Capuae in ludo gladiatorio inclusus est. Anno septuagesimo quarto ante aeram nostram Spartacus circiter septua-ginta ejusdem conditionis hominibus persuasit, ut pro sua libertate potuis, quam pro voluptate spectatorum dimicarent. Gladiatores, repulsis custodi-bus, Spartaco, Crixo et Oenomao ducibus, effracto ludo, effugerunt et Ve-suvium montem conscenderunt. Ibi multis fugitivis, etiam ingenuis, qui ex agris affluebant, in societatem receptis, Spartacus sexaginta fere milium armatorum exercitam coegit et tres annos tota Italia cum Romanis copiis pugnavit. Romani primo hoc latrocinium, non bellum nominabant, sed deinde, motu servoram perterriti, non levius, quam bellum cum Hannibale, id existimabant. Nam multis ducitus et duobus Romanorum consulibus su-peratis, Spartacus victor celebrabatur. Et, cum in Apulia a Marco Licinio Crasso Spartacus victus esset et milia servoram in cruces sublata essent, tamen nomen Spartaci immortale mansit. De militlbus Romanorum Magnus erat numeras militum Romanorum. Milites Romani aut pedites erant, aut equites. Arma utroram que varia erant. Terra marique copiae hostium a militlbus Romanis superabantur. Clades Romanorum rarae erant. Nam magnus numeras civium Romanorum in armis erat. Multi milites in classe militabant. Romanis non solum naves longae cum turribus, sed etiam naves onerariae erant. Omnes naves Romanorum et per Tiberim, et trans maria currebant. In puppi navis gubernator sedebat et earn gubernabat. Naves Romanae in porta prope Romam, qui Ostia nominabatur, stationem habebant. De aetate aurea Scriptores antiqui quattuor nommant: aetatem auream, argenteam, ae-neam et ferream. De aetate aurea multa in Ovidii poetae carminibus, quae Metamorphoseon libri inscribuntur, legimus. In eatate aurea homines sine legibus tati erant, nam justitiam et veritatem colebant. Nee leges nee vecti-galia timebant. Oppida nee fossis nee vallis aut muris cingebantar. Bella hominibus ignota erant, oppida neque oppugnabantar, nee diruebantar. Navigia in maris undis non videbantur, ager non arabatur, nam terra ipsa per se frumentam dabat. О Федоне, ученике Сократа Phaedon Elidensis ex cohorte ilia Socratica fuit Socratique et Platoni fiiit familiaris(1> . Ejus nomini Plato libram ilium divinum de immortalitate antmae dedit(2). Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali. Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitar habuisseque in philoso-phiae disciplinis. Atque is postea philosophus illustris fuit, sermonesque ejus de Socrate admonum elegantes leguntar. Сократ (469 — 399 до н.э.) и Платон (427 — 347 до н.э.) — знаменитые греческие философы. (2) ' Ejus nomini... dedit — отдал его имени, т.е. в честь его назвал. Cebes emisse habuisseque dicitur — Nom. cum infmitivo.
De patria potestate (О власти отцовской) In potestate nostra sunt liberi nostri. Jus autem potestatis, quod in libe-ros habemus, proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus. Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est: item qui ex filio tuo et uxore ejus nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. Qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed in patris ejus. * Из краткого руководства по римскому праву, составленного при императоре Юстиниане (VIв. н. э.), — JustinianiInstitutiones. Res corporales et incorporales Quaedam res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporales haec sunt, quae tangi possunt, velut fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunl ea, quae injure consistunt, velut jus hereditatis, usus-fructus, obligationes. Nee ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligationc nobis debetur, pleramque corporale est, veluti fundus, - homo, pecunia. Nam ipsum jus successionis et ipsum jus utendi-fruendi (пользование вещью и ее плодами) et ipsum jus obligations incorporate est. Eodem numero sunt jura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servi-tutes vocantur. De judiciis publicis Judicia publica in republica Romana haec erant. Si quis a consule per quaestorem parricidii vel per duumviros perduellionis capitis condemnaba-tur, is lege Valeria de provocatione ad populum provocare poterat et tuni ejus res comitiis centuriatis agebatur. Comitiis centuriatis reus aut ab-solvebatur aut condemnabatur. Si quis a magistratu mulctae condemnabatur supra, quam lex Aterniii Tarpeja permittebat, id est supra, quam duae oves et triginta boves vel tri; i milia assum et virginti, condemnatus etiam ad populum provocare poterat el rum comitiis tributis reus aut absolvebatur aut certae mulctae condemnabatur. Postea judicia publica ad quaestiones perpetuas perveniebant. Prim; i quaestio perpetua ex lege Calpurnia de pecuniis repetundis anno sexcen tesimo quarto (ab U. c.) constituta est. Deinde eodem saeculo secundum leges Julias et Cornelias quaestiones perpetuae constitutae sunt, quae de aliis criminibus judicia committebant, uti de crimlne majestatis, de adulteriis, de sicariis et veneficiis, de parri-cidio, de peculati, de ambitu, de ann ona et ceteris criminibus. Publicorum judicorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. Capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exsilium est, hoc est aqua et igni interdictio. Alexandri ad Aristotelem epistula Alexander Aristoteli salutem dicit. Vicimus hostes et superavimus arenas! Sed ex ordine omnia describam. Postquam exercltum in Asiam transportavi, Persas ad Granicum flumen [proelio atroci vici totamque Asiam servitude barbarorum liberavi. Plurimae urbes ipsae mihi se tradiderunt; paucae portas clauserant, eas vi et armis cepi. Regem ipsum Dareum ad Issum pugna atrocissima vici magnamque praedam feci. Una Tyrus, quae in insula posita est, portas clauserat. Earn [urbem terra marique oppugnavi et septlmo mense cepi. Paulo post exerci-Rum in Aegyptum duxi. Earn Persarum provinciam facile expugnavi et in-[colis libertatem reddidi. In ora Aegypti urbem condere constitui, quae Alexandria vocabltur. Ex Aegypto iter dificilllmum per arenas ad Hannonis loraculum feci. In eo itinere gravissimos labores toleravlmus; laudabilis lautem erat milltum ducumque patientia et constantia. Misi tibi, memor tui, lapldes raros, plantarum et animalium genera varia. Vive valeque magister [carisslme. Mancipatio 1. Mancipatio est imaginaria quaedam venditio, quod ad ipsum jus pro- ditionis qui libram aeneam teneat, (conjunctivus — сослагательное наклонение: держал бы), qui appellate libripens, is qui mancipio accipit, [aes tenet et ita dicit: Hunc ego homlnem jure Quiritium meum ese aio, isque mihi emptus esto hoc aere aeneaque libra. Deinde aere percutit, libram idque aes dat ei, a quo mancipium accipit, quasi pretii loco. 2. Ideo utem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur, nee ullus aureus vel argenteus in usu erat, sicut ex lege Duo-decim tabularum intellegere possumus. Eorumque nummorum vis et potes-tas non in numero erat, sed in pondere. 3. Mancipatio locum habet inter cives Romanos eosque peregrinos, quibus commercium datum est.
Res mancipi et nee mancipi Omnes res aut mancipi sunt aut nee mancipi. Mancipi res sunt omnia praedia in Italico solo, tam rustlca — qualis est fundus, quam urbana — qualis est domus, item jura praediorum rusticorum (serviffites), velut via, iter, actus, aquaeductus, item servi et quadrupedes, velut boves, muli, equi, asini. Ceterae res nee mancipi sunt (Ulpianus). Magna autem differentia est rerum mancipi et nee mancipi. Nam res nee mancipi ipsa traditione pleno jure alterius fiunt (становятся), si corpo-rales sunt et ob id recipiunt traditionem. Itaque si tibi vestem vel aurum vel argentum trado sive ex venditionis causa sive ex donationis sive alia ex causa, statim tua fit ea res (Gajus). De servitutibus Rusticorum praediorum jura sunt haec: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est jus eundi, ambulandi hominis, non etiam jumentum ageni, vel ve-hiculum. Actus est jus agendi vel jumentum, vel vehiculum. Itaque qui iter habet, actum non habet, qui actum habet et iter habet eoque uti potest etiam sine jumento. Via est jus eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est jus aquam ducendi per fundum alienum. Jus civile et jus gentium Omnes populi, qui legibus et monbus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium homfnum jure utuntur. Nam jus est, quod (quisque) populus ipse sibi constituit; id ipsius civitatis proprium est vo-caturque jus civile, quasi jus proprium civitatis. Quod autem naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos custoditur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum jure utitur. < D°< Ki> - < ^^> - Словарь латинских юридических терминов и выражений Уроки 1—15 Освобождение от суда с оставлением в подозрении Дело закончено, можно расходиться, (процессуальная формула закрытия судебного заседания) (пребывание) в другом месте (алиби — доказательство непричастности обвиняемого к преступлению, основанное на том, что в момент, когда совершалось преступление, он находился в другом месте) Второе «я», (заместитель при юридической сделке) Следует выслушивать и противную сторону. Добросовестность (термин римского права) Случай правонарушения «Договорный случай», т.е. случай, при котором вступают в силу обстоятельства по союзному договору (термин международного права) Непредвиденный случай (юрид.) Никто не несет наказания за мысли, (одно из положений римского права) Против факта нет доказательства. «Тело преступления», вещественные доказательства, улики или состав преступления Я верю (мои убеждения). Кому выгодно? Кто от этого выигрывает? (юрид. формула) Грубая небрежность (юрид.) Фактически, на деле _ De jure De lege lata Deliberandum est saepe, statuendum est semel. Dictum — factum. Dura lex, sed lex.
|