Главная страница Случайная страница КАТЕГОРИИ: АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника |
Epistola Guidonis Aretini Michaeli monacho de ignoto cantu directa
1 Beatissimo atque dulcissimo Fratri Michaeli Guido, per anfractus multos deiectus et auctus. 2 Aut dura sunt tempora, aut divinae dispositionis obscura discrimina, dum et veritatem fallacia, et charitatem saepe conculcet invidia, quae nostri ordinis vix deserit societatem, quo Philistinorum concio Israeliticam puniat pravitatem; ne si mox fiat quidquid, ut volumus, adeo in se confidens periturus decidat animus. Tunc enim est vere bonum id, quod facimus, cum nostro Factori adscribimus ornne, quod possumus. 3 Inde est, quod me vides prolixis fmibus exulatum, ac teipsum, ne vel respirare quidem possis, invidorum laqueis suffocatum. Qua in re simillimos nos cuidam dico artifici, qui cum Augusto Caesari incomparabilem et cunctis inauditum seculis thesaurum, flexibile videlicet vitrum, offerret, quia aliquid super omnes homines potuit, ideoque aliquid super omnes promereri se credidit, pessima sorte iussus est occidi; ne si, ut est mirabile vitrum, posset esse durabile, regius omnis thesaurus, qui de diversis erat metallis, fieret extemplo vitabilis. Sicque ex illo tempore maledicta semper invidia, sicut quondam paradisum, et hoc quoque mortalibus abstulit commodum. Nam quia invidia artificis nullum voluit edocere, potuit regis invidia artificem cum arte perimere. 4 Unde ego inspirante Deo charitatem, non solum tibi, sed et aliis, quibuscumque potui, summa cum festinatione ac sollicitudine a Deo mihi indignissimo datam contuli gratiam: ut quos ego et omnes ante me summa cum difficultate ecclesiasticos cantus didicimus, ipsos posteri cum summa facilitate discentes, mihi et tibi ac reliquis adiutoribus meis aeternam optent salutem, fiatque per misericordiam Dei peccatorum nostrorum remissio, vel modica tantorum ex charitate oratio. Nam si illi pro suis apud Deum devotissime intercedunt magistris, qui hactenus ab eis vix decennio cantandi imperfectam scientiam consequi potuerunt, quid putas pro nobis nostrisque adiutoribus fiet, qui annali spatio, aut si multum, biennio perfectum cantorem efficimus? Aut si hominum consueta miseria beneficiis tantis ingrata exstiterit, numquid iustus Deus laborem nostrum non remunerabit? An quia Deus totum hoc facit, et nos sine illo nihil possumus, nihil habebimus? Absit. Nam et apostolus, cum gratia Dei sit id, quod sit, cantat tamen: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae. Securi ergo de spe retributionis insistamus operi tantae utilitatis; et quia post multas tempestates rediit diu optata serenitas, navigandum est feliciter. Sed quia diffidit tua de libertate captivitas, rei ordinem pandam. 5 Summae sedis apostolicae Iohannes, qui modo Romanam gubernat ecclesiam, audiens famam nostrae scholae, et quomodo per nostra antiphonaria inauditos pueri cognoscerent cantus, valde miratus, tribus nuntiis me ad se invitavit.6 Adii igitur Romam cum Domno Grunvaldo, reverentissimo Abbate, et Domno Petro Aretinae ecclesiae Canonicorum Praeposito, — viro pro nostri temporis qualitate scientissimo.7 Multum itaque Pontifex meo gratulatus est adventu, multa colloquens et diversa perquirens, nostrumque (velut quoddam prodigium) saepe revolvens antiphonarium, praefixasque ruminans regulas, non prius destitit, aut de loco, in quo sedebat, abscessit, donec unum versiculum inauditum sui voti compos edisceret, ut quod vix credebat in aliis, tam subito in se recognosceret. 8 Quid plura? 9 Infirmitate cogente Romae morari non poteram vel modicum, aestivo fervore in locis maritimis ac palustribus nobis minante excidium. 10Tandem condiximus, mox hieme redeunte me illuc debere reverti, quatenus hoc opus praelibato Pontifici suoque clero debeam propalare. 11 Post paucos dehinc dies Patrem vestram atque meum D. Guidonem Pomposiae Abbatem, virum Deo et hominibus merito virtutis et sapientiae charissimum et animae meae partern videre cupiens visitavi, qui et ipse vir perspicacis ingenii nostrum antiphonarium, ut vidit, extemplo probavit et credidit, nostrisque aemulis se quondam consensisse poenituit, et ut Pomposiam veniam, postulavit; 12 suadens mihi monacho esse praeferenda monasteria episcopatibus, maxime Pomposiam, propter studium, quod modo est per Dei gratiam et reverentissimi Guidonis industriam nunc primum in Italia repertum. Tanti itaque Patris orationibus llexus, et praeceptis obediens, prius auxiliante Deo volo hoc opere tantum et tale monasterium illustrare, meque monachum monachis praestare; cum praesertim Simoniaca haeresi modo prope cunctis damnatis episcopis, timeam in aliquo communicari. Sed quia ad praesens venire non possum, interim tibi de inveniendo ignoto cantu optimum dirigo argumentum, nuper nobis a Deo datum, et utillimum comprobatum. De reliquo D. Martinum Priorem sacrae congregationis, nostrumque maximum adiutorem plurimum saluto, eiusque orationi me miserum plurima prece commendo, Fratrem quoque Petrum memorem memoris esse commoneo, qui nostro lacte nutritus non sine labore maximo agresti vescitur hordeo, et post aurea pocula vini confusum bibit acetum.
|