Студопедия

Главная страница Случайная страница

КАТЕГОРИИ:

АвтомобилиАстрономияБиологияГеографияДом и садДругие языкиДругоеИнформатикаИсторияКультураЛитератураЛогикаМатематикаМедицинаМеталлургияМеханикаОбразованиеОхрана трудаПедагогикаПолитикаПравоПсихологияРелигияРиторикаСоциологияСпортСтроительствоТехнологияТуризмФизикаФилософияФинансыХимияЧерчениеЭкологияЭкономикаЭлектроника






Текст 17 - BENEDICTUS






1 Benedictus Dominus Deus Israhel,

2quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

* Здесь и далее в текстах из Вульгаты цифры в начале строк обозначают номера стихов по критическому изд. Б. Фишера.

3 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

4 sicut locutus est per os sanctorum

5 qui a saeculo sunt prophetarum eius

6 salutem ex inimicis nostris

7 et de manu omnium qui oderunt nos

8 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris

9 et memorari testamenti sui sancti

10 iusurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum

11 daturum se nobis

12 ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati

13 serviamus illi

14 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

15 et tu puer propheta Altissimi vocaberis

16 praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius

17 ad dandam scientiam salutis plebi

18 eius in remissionem peccatorum eorum

19 per viscera misericordiae Dei nostri

20 in quibus visitavit nos oriens ex alto

21 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent

22 ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

КОММЕНТАРИЙ

Источник текста: Lc 1: 68—79.

Текст 18* - MISSAE ORDINARIUM

KYRIE

1 Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison.

2 Christe eleison, Christe eleisori, Christe eleison.

3 Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison.

GLORIA

4 Gloria in excelsis Deo,

5 Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

6 Laudamus te.

* В этом тексте и далее, если не оговорено иное, номера стихов (либо номера предложений в прозаических текстах) выставлены нами по возрастанию от едини­цы — для удобства учебной работы.

7 Benedicimus te.

8 Adoramus te.

9 Glorificamus te.

10 Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.

11 Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.

12 Domine Fili unigenite, Jesu Christe.

13 Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.

14 Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

15 Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.

l6 Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

17 Quoniam tu solus sanctus.

18 Tu solus Dominus.

19 Tu solus Altissimus, Jesu Christe.

20 Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris.

21 Amen.

CREDO

22 Credo in unum Deum,

23 Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

24 Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.

25 Et ex Patre natum ante omnia saecula.

26 Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

27 Genitum, non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt.

28 Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

29 Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est.

30 Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est.

31 Et resurrexit tertia die secundum scripturas.

32 Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

33 Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis.

34 Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem qui ex Patre Filioque procedit.

35 Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per Prophetas.

36 Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.

37 Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

38 Et exspecto resurrectionem mortuoram.

39 Et vitam venturi saeculi.

40 Amen.


Поделиться с друзьями:

mylektsii.su - Мои Лекции - 2015-2024 год. (0.009 сек.)Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав Пожаловаться на материал